From Wikipedia, the free encyclopedia
Receptorium adrenergicum α2 est simul grex quattuor receptoriorum neurotransmissoris adrenergicorum et receptoriorum proteino G copulatorum. Neurotransmissores stimulantes sunt noradrenalinum et adrenalinum principales, atque nonnullae aliae agonistae notae sunt[1].
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
De diversis subtypis receptoriorum α2 iam relata sunt, ut α2A, α2B, α2C. Non in mammaliis invenitur α2D. Distributio subtyporum in corpore diversa est.
Effectus agonistarum α2 possunt esse sedatio, analgesia, vasodilatatio, bradycardia.
Receptorium adrenergicum α2 (RAα2) est superfamiliae receptoriorum proteino G copulatorum membrum. Neurotransmissores, qui in receptorium α2 incidunt, sunt noradrenalinum (cum affinitate maiore α receptoriorum) et adrenalinum (cum affinitate maiore β receptoriorum). In corporis organis diversorum munerum agunt.
In cortice praefrontali cerebri RAα2 cognitioni servant. Receptoria α2 momentum etiam gubernationis pressionis sanguinis habent[2].
Inveniuntur
Receptoria proteino G copulata (RPGC) in genere, cum stimulata, signa per proteina GTP (guanosinum triphosphatum) ligantia (proteina G dicta) transmittunt. Receptoriis subunitates helicales septem sunt, quibus membranam cellularem transgreditur. Receptoria α2 in endothelio vasorum sanguineorum diversorum reperiuntur, quo ea effectus suos per proteinum G inhibens (Gi) et postea per oxidasem acidi nitrici, cum formatione acidi nitrici (NO), ita vasodilatationem permittens, exercent[5].
Una cum receptoriis α1 (RAα1) etiam receptoria α2 (RAα2) in cortice praefrontali ad cognitionem referunt[6]. Videtur, ut methylophenidatum, medicamentum tractationis conturbationis hypercineticae cum attentionis defecto (CHAD), in parte effectus emendativos ope RAα2 perficit[7].
Receptoria adrenergica α2 (RAα2) inveniuntur in cerebro, corde, renibus, vasibus sanguineis. Centralia RAα2A centrorum cerebralium pressionem sanguinis et in sanguine multitudinem noradrenalini minuit, peripherica RAα2B retentionem natrii et vasoconstrictionem perficit, peripherica quoque RAα2C vasoconstrictionem frigore inductam causat[8].
Polymorphismi receptoriorum α2 significatio morborum cardiovascularium habent[9].
Agonistae α2 sunt substantiae, quae receptoriis α2 cellulas stimulant. Effectus earum possunt esse sedatio, analgesia, vasodilatatio, bradycardia[10]. Exempla sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.