From Wikipedia, the free encyclopedia
Pulmo[1] est medusana certarum specierum subphyli Medusozoorum phasis, quod subphylum maiorem phyli Cnidariorum partem constituunt. Pulmones plerumque sunt animalia maritima libere circumnatantia, campana umbelliformi multisque tentaculis pendentibus praedita, quamquam nonnulla migrare nequiunt, ad imum mare caulibus conecta. Campana palpitare potest ad propulsionem et locomotionem magnopere efficientem praebendam. Tentacula cnidocytis, cellulis pungendi, armantur, quibus praedam capiunt et invicem praedatores repellunt. His animalibus est multiplex vitae circulus: pulmo plerumque est phasis sexualis, planula est larva quae late dispergere potest, et sequitur phasis sedentaria, cum animal polypus describitur.
Pulmones omnem per orbem terrarum iuveniuntur, ab aquis superficiales ad imum mare. Scyphozoa (aliquando veri pulmones appellata) solum sunt animalia aquae marinae, sed nonnulla hydrozoa aspectus similis in aqua dulce habitant. Magni, saepe multicolores, in zonis litoralibus omnem per mundum vulgati sunt. Pulmones plurimarum specierum rapide crescunt, nonnullos menses maturant, et sub fetura moriuntur, sed certi polypodum gradus, ad imum mare adiuncti, diu vivere possunt. Pulmones saltem annorum 500 milliones exstant,[2] et fortasse annorum 700 milliones aut plus, ut veterrimus animalium multorum organorum grex sint.[3]
Homines in certis civitatibus pulmones edere solent, quae animalia cuppedia in nonnullis culturis magni aestimantur, ubi species ordinis Rhizostomarum imprimuntur et saliuntur ad nimiam aquam amovendam. Etiam in investigationibis scientificis adhibentur, ubi proteinum fluorescens viridis, ab aliquot species ad bioluminescentiam efficiendam instructum, pro fluorescente signo genetico prodest in genis in alias cellulas vel organismos insertis. Cellulae pungendi, ad praedam a pulmonibus superandam adhibitae, homines etiam nocere possunt. Multa milia natatorum quotannis iciuntur, dolores vel etiam mortem accipientia; parva cnidaria classis Cubozoorum multas ex eis mortibus efficiunt. Circumiectis secundis, pulmones vasta examina constituere possunt, quae detrimentum infligunt cum apparatum piscandi laedant, retia piscationis impleant, et refrigerantia fabricarum electricatis faciendae et desalinationis systemata aliquando obstruant, quae aqua ex mari extrahunt.
Hic habes varios clados, cladis non medusozoani "???" notatis.
Animalia |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Pulmones non sunt cladus, quia plurima medusozoa comprehendunt, sed nonnulla hydrozoa vitant.[7][8] Greges medusozoani ab auctoritatibus comprehensi in arbore sequente cum citationibus inveniuntur. Nomina pulmonum inclusorum litteris pinguibus imprimuntur.
Cnidaria |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.