Remove ads

Priscianus Caesariensis[1] (Caesareae extremo saeculo quinto natus, mortuus initio sexti), fuit grammaticus et scriptor Latinus.

Thumb
Priscianus et ars grammatica, opus marmoreum Lucae della Robbia, olim in turri campanaria Florentiae.

Pauca et dubia de vita Prisciani novimus: verisimile est eum Graecum natione fuisse natumque Caesareae, in capite Mauritaniae Caesariensis, atque Theoctisti discipulum fuisse; panegyricum in Anastasium I imperatorem pepigit circiter anno 512, quam ob rem haud dubie Constantinopoli floruit Priscianus artemque suam professus est. Mortis tempus eius et locus sunt ignoti, sed probabile est obisse Priscianum initio regni imperatoris Iustiniani I, circiter anno 530 p.C.n.

Remove ads

Opera

Thumb
Institutiones Grammaticae, 1290 circa, Biblioteca Medicea Laurenziana, Florence

Praecipue artem grammaticam tanta cura explicavit, ut per medium aevum a studiosis grammaticae adhiberetur.

  • Institutiones grammaticae duodeviginti libris, quorum 16 de sonitu et verborum formatione imprimis agunt, alii autem de structura et ordine verborum; quibus in libris ad exempla afferenda protulit magnas operum partes scriptorum Latinorum — ut Ennii, Pacuvii, Lucilii, Varronis, Catonis, Vergilii, Plauti, Terentii, Ciceronis, Horatii, Ovidii, Livii, Sallustii et ceterorum — quae nobis pervenerunt ob tantum hanc collectionem;
  • De nomine, pronomine, et verbo, epitome tribus capitibus librorum Institutionum;
  • De laude imperatoris Anastasii, panegyricus 312 hexametrorum;
  • De accentibus, opusculum de vocis flexionibus;
  • Ad Symmachum, opus tripertitum: De figuris numerorum, De arte metrica (cum poemate, compositione, structura, musica) et De rhetorica;
  • Partitiones duodecim versuum Aeneidos principalium seu tantum Interpretationes grammaticae, metri et singulorum producta verborum explicatio duodecim primorum Vergilii versuum praeclari operis;
  • Dionysii Periegetae Periegesis Latine 1087 versibus hexametris conversa.
Remove ads

Notae

Bibliographia

Remove ads

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads