odoramentum semiochemicum ex plurimorum animantium glandulis fragrans, quod inter eiusdem generis animantia tale aliquid communicat, cuius vi et effectu in animantibus hoc signale odorabile recipientibus quaedam animi corporisve adfectio nascatur From Wikipedia, the free encyclopedia
Pheromon (-onis, m.; sicut hormon),[1] vel fortasse pheromonum,[2] est odoramentum semiochemicum ex plurimorum animantium glandulis fragrans, quod inter eiusdem generis animantia tale aliquid communicat, cuius vi et effectu in animantibus hoc signale odorabile recipientibus quaedam animi corporisve adfectio nascatur. Pheromones, prout animantia adfecta se praebent, in varias classes dividi possunt, sicut pheromones monitores, pheromones congregales, pheromones sexuales, pheromones vestigatores, etc.
Anno 1959 Petrus Karlson et Martinus Lüscher, biochemici Germanici, novum terminum biologicum introduxerunt, quem Anglice pheromone appellabant.[3] Quod vocabulum ex verbis Graecis φέρειν 'ferre' et ὁρμᾶν 'incitare' composuerunt. Quibus verbis adlatis imprimis notionem 'cito transferendi' indicare voluerunt, nam vocabulum commenticium *pherormone expressis verbis repudiaverunt, quod pheromones, quamvis certam similitudinem haberent, reapse non hormones essent.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.