Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Corfinium (-ii, n.) (in aetate media: Valva, deinde Pentima[1]) (Italiane: Corfinio) est oppidum Italiae et Municipium, circiter 1 100 incolarum, in Regione Aprutio et in Provincia Aquilana situm. Urbani Corfinienses, Valvenses vel Pentimenses appellantur.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Antiquitus Corfinium Paelignorum oppidum erat. Bello Marsico (90-87 a.C.n.), velut commune oppidum omnium populorum in Italia a Romanis secedentium, nomen in 'Italiam' vel 'Italicam' mutavit[2], quod nomen sive Latine sive Osce (Viteliù) in denariis a confoederatis populis ibi percussis legitur. Postquam rebelles quamvis victi civitatem Romanam impetravere rursus Corfinium fuit[3]. Hoc in oppido anno 49 a.C.n. Lucius Domitius, successor ad provinciam Galliam designatus, Gaio Iulio Caesari Pompeium fugientem persequenti frustra obsistere constituit atque ab ipso Pompeio et a militibus desertus se dedere coactus est[4].
Valva (Corfinium), cum Sulmona, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Sulmonensis-Valvensis est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corfinium spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.