From Wikipedia, the free encyclopedia
Ordo Aurei Velleris (Francogallice: Orde de la toison d'or, Hispanice: Orden del Toisón de Oro, Theodisce: Orden vom Goldenen Vlies) est praemium Austriacum et Hispanicum quod anno 1430 instituerat dux Burgundiae Philippus Bonus die quo Brugis in matrimonium duxit Isabellam Lusitaniae ad laudem et gloriam Salvatoris, virginis Mariae et Sancti Andreae necnon ad protegendas promovendasque fidem christianam et Ecclesiam sanctam, ut virtutes moresque augeantur. Nunc ordinis magni magistri sunt Carolus Habsburg-Lothringen, nepos imperatoris Caroli I, et Philippus VI (rex Hispaniae).
Nominis origo, ex Argonautarum narratiuncula (de Vellere aureo), est verisimiliter voluntas Philippi expeditione sacra participem fieri. Itaque Argonautarum profectio cum passagio comparetur. Statuta eius prima paragraphis LX Insulis die 27.11.1434 scripta erant, quibus Hagae capitula XXI addita sunt. E principio adhaesio nobilibus vetustis probisque bene merentibus reservata erat. Saeculis duobus ordo, qui semper unam classem habuit, tantummodo principibus et nobilibus maximi momenti datus erat.
Capitulares, qui diu omni tertio anno conveniebant (in initio quotannis; postea solum occasionibus specialibus), equites novos seligebant. In congressibus severa censura facta est de equitum moribus et poenae correptionesque pronuntiatae sunt. Equites ubicumque in carceres missi cautione liberarentur. Papa Gregorius XIII Philippo Bono privilegium dedit, ut solus equites nominaret. Inde equitum numerus indefinitus fuit, qui antea numquam plus quam viri 31 fuerant. Post nuptias Mariae cum Maximiliano ab Austria prior ordinis Habsburgicus esse debuit. Ramo Hispanico Habsburgico extincto et Carolus VI (imperator) et Philippus V (rex Hispaniae) pro se auctoritatem selectoriam arogare voluerunt. Quaestio ea difficilis numquam vere soluta est intertractationibus multis incassum ductis. Constat domum Austriacam numquam versionem ordinem Hispanicam approbavisse.
In Hispania ordinis distibutio semper magis generosa erat quam in Austria. Cum in Austria stricte nobiles Catholicos quaerebantur, Hispania habuit anno 1873 plures burgenses equites, protestanticos undecim et duos mahometanos.
Encyclicae omnes lingua Francogallica exara(ba)ntur. Annis inter 1429 et 1871 vellera 975 distributa sunt. Vellus arietis aureum e lapide caeruleo dependens habet - in Austria - supra adhuc dracoctonum in taenia aurea cum nodo et sententia Latina »Pretium laborum non vile«. In Hispania autem nodus aureus est sententia absente. Ordines portantur diebus festis alio modo quam diebus non festis. Etiam pro vestimentis regulae strictae exstant. In mantelli ora e.g. propositiones leguntur hae: »Autre n'auray« (i.e. praeter Sanctum Andream non habebo patronum) et »Je l'ay empris« (i.e. Ausus sum). Petasum bellum quoque portandum esse patet, cum Hispanici equites paenulam non habeant. Vindobonae festum ordinis in die Sancti Andreae (sive die dominica insequente) celebrabatur pompa magna.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem Aurei Velleris spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.