Normannus Ernestus Borlaug (natus Cresco in vico Iovae die 25 Martii 1914; mortuus Dallasii Texiae die 12 Septembris 2009) fuit agronomus Americanus qui vires circa orbem terrarum duxit quae productionem agriculturalem magnopere amplificaverunt, emendationes technologicas oeconomicasque res novae virides appellatas. Qua pro causa, multos honores accepit, inter quos Praemium Nobelianum Pacis anno 1970, Praesidis Nomisma Libertatis anno 1977, et Nomisma Aureum Congressionale.

Quick Facts
Wikidata Normannus Ernestus Borlaug
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Normannus Ernestus Borlaug: imago
Nativitas: 25 Martii 1914; Cresco
Obitus: 12 Septembris 2009; Dallasium
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Norman Ernest Borlaug
Close
Thumb
Normannus Ernest Borlaug anno 2004.
Thumb
Fructus tritici in Mexico, India, et Pakistania ab 1950 ad 2004. Basis est 500 kg/ha.

Borlaug gradús Baccaleureati Scientiae in silvologia anno 1937 et Philosophiae Doctoris in phytopathologia et genetica anno 1942 ab Universitate Minnesotensis accepit. Investigationes agriculturales in Mexico facere coepit, ubi cultivarietates tritici nani morbis plantarum resistentís fecit.[1][2]

Borlaug pater rerum novarum viridium saepe appellabatur,[3][4] et plus quam billionem hominum per orbem terrarum fame servavisse putatur.[5][6][7]

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.