Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Michaël, vulgo Mihai, Eminescu (1850–1889) fuit poeta serioris aetatis Romanticae et vates in litteris Romaniae notissimus.
Familia
Memoria
Mihail Eminovici natus est ut videtur ineunte anno 1850 ad Ipoteşti Moldaviae, patre Georgio e vico Călinești Bucovinae oriundo, matre Raluca Iurașcu Moldava, sed neque dies neque locus pro certo habetur. Michaël ipse diem suum natalem 14 aut 22 Decembris 1849 inscribebat, sed scriptor Titus Maiorescu amicum suum e documentis variis diem 15 Ianuarii 1850 in oppido Botoșani natum esse monstravit; quem diem soror Aglaia confirmavit sed locum nativitatis re vera domum patris ad Ipoteşti fuisse adseveravit. Scholam primariam et annis ab 1860 ad 1863 Gymnasium superius Czernovicense frequentavit, ubi Aaronem Pumnul, professorem linguae Dacoromanicae, audivit; quo anno 1866 mortuo, poëta iuvenis elegiam composuit quae omnium operum eius primum in luce prolatum est, subsignatura M. Eminoviciu, titulo La mormântul lui Aron Pumnul "Ad monumentum Aaronis Pumnul". Eodem anno Iosephus Vulcan, editor symbolarum Dacoromanicarum Budapestinensium titulo Familia, nomen ad formam "autochthonem" Eminescu mutandum suadebat. Carmen ita subsignata De-aș avea "Si habeam" divulgare curavit.
Annis insequentibus Eminescu, itineribus variis in Romania Transsilvaniaque factis, Bucarestae tandem habitavit et pro familiis vel gregibus theatricis sufflator et scriba meruit. Annis ab 1869 ad 1872, Vindobonae ad lecturas universitatis adfuit. Ibi diurnarium futurum Ioannem Slavici amasiamque suam futuram Veronicam Micle primum cognovit. Sub pseudonymo "Varro" tres commentationes anno 1870 in symbolis Budapestinensibus Federaţiunea divulgari commisit. Carmina continuo scribens nunc primum cum coetu litteratorum Junimea, libelli Convorbiri literare ("colloquia litteraria") scriptorum, collaborare coepit; cuius editor Iacobus Negruzzi, carmine Venere şi Madonă ("Venus et Maria") nuper lecto, Vindobonam ad Eminescu cognoscendam iter fecit. Annis 1872-1874, stipendio ab hoc coetu collato, Berolini iuxta universitatem studia perfecit. Inde ad Iassium revenit, suadente Tito Maiorescu coetús Junimea sodale et universitatis huius urbis rectore, ubi bibliothecarius breviter meruit. Ibi primum Ioannem Creangă cognovit, et in colloquiis Junimea participare suasit.
Ab anno 1877 Bucarestae habitans, munus diurnarii apud diarium Timpul suscepit, ubi ab anno 1880 editor principalis meruit. Illis annis de rebus politicis scripsit: libertatis Dacoromanorum fautor duas res apud Foedus Berolinense suasas, videlicet civitatem Iudaeorum in re publica Romana futura donationemque imperio Russico Bessarabiae meridianae, reiciendas arguit. Bucarestae ad eum venit amica Veronica Micle, cuius maritus nuper mortuus erat. Saepe de matrimonio colloquebantur illa et Eminescu, sed vano: hic enim magis magisque aegrotans atque medicamentis haud idoneis curatus, Bucarestae mortuus est die 15 Iunii 1889.
Opera Eminescu clariora sunt:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaëlem Eminescu spectant. |
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.