Lacus Magni

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lacus Magnimap
Remove ads

Lacus Magni sunt quinque ampliores aquae dulcis lacus, in boreorientali America Septentrionali, secundum finem Canadae et Civitatum Foederatarum siti, qui cum Oceano Atlantico per Viam Marinam Sancti Laurentii et Viam Aquaticam Lacuum Magnorum conectuntur. Ei, in lacubus Superiore, Michigano, Huronorum, Eriarum, Andiatroco consistentes, una sunt maximus lacuum aquae dulcis grex in orbe terrarum notus, quibus sunt 21 centesimas Telluris aqua dulcis superficialis.[1][2][3] Superficies 94250 milia quadrata, volumen (apud datum aquae humilis mensum) 5439 milia cubica est.[4] Lacus a nonnullis civibus Civitatum Foederatarum aliquando Litus Septentrionale, vel Litus Tertium, appellantur.

Thumb
Tabula Lacuum Magnorum et eorum pelvis siccandi, cum finibus civitatum, provinciarum, et nationum.
Thumb
Lacus Magni post tempestatem Octobri 2011. Tempestas ad superficiem lacuum sedimentum et algas elevavit.
Thumb
Despectus in omnem Lacuum Magnorum regionem ex satellite, die 24 Aprilis 2000.
Remove ads

Situs

Lacus Ilinorum omnis terris Civitatum Foederatarum circumcinctus est; ceteros lacus confinium Canadae et Civitatum Foederatarum transit. Litora eorum septentrionalia provinciae Canadensis Ontarioni adscriptae sunt, litora meridionalia civitatibus multis.

Partem Americanam litoris septentrionalis lacus Superioris Minnesota possidet, litora meridionalia inter Visconsiniam et Michiganiam divisa sunt. Lacus Ilinorum partes borealis et orientalis in Michigania sunt, pars occidentalis inter Visconsiniam et Illinoesiam divisa est, extremitatem australem Indiana habet. Lacus Huronum litora australia et occidentalia in Michigania sunt. Lacus Eriei partem austroccidentalem Ohium possidet, austrorientalis inter Pennsilvaniam et Novum Eboracum divisa est. Lacus Ontarii litora australia et orientalia in civitate Novi Eboraci sita sunt.

Remove ads

Hydrographia

Lacus Superior re vera in systemate supremus est; per flumen Sanctae Mariae ("rivière Sainte-Marie") aquae eius in lacum Huronum defluunt. Lacus Huronum in duas partes divisum est insulis et paeninsulis, quarum boreorientalis minor Sinus Georgianus ('"Georgian Bay") nominatur. Cum lacu Ilinorum freto Mackinac coniunctum est; sensu hydrographico lacus Huronum (cum sinu Georgiano) et lacus Ilinorum (cum sinu Viridi, "Green Bay") unus lacus figurae complexae est, sed duobus lacuum nominibus partes eius semper nominantur. Per flumen Sanctae Clarae aqua e lacu Huronum in lacum Sanctae Clarae minorem defluit, et ex eo per Detroitum fluvium in lacum Erieum. Niagara flumen ex Erieo in lacum Ontarium fluit, et ex Ontario flumen Sancti Laurentii aquam Lacuum Magnorum in Oceanum Atlanticum aufert.

Remove ads

Nonnullae naves peregrinatoriae

More information Nomen navis, Quo anno facta ...

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads