Ludovicus Hachette
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus Christophorus Franciscus Hachette (natus die 5 Maii 1800 Rethel, mortuus die 31 Iulii 1864 Le Plessis-Robinson) editor Francogallus et conditor domus editoriae illustris Hachette fuit.
Hachette in Schola normali superiore Lutetiae paratus est, ut magister fieret. Sed iam anno 1823 ab isto munere se abstinuit et tres annos post in Franciae capite tabernam librariam crumina aegrotante aperuit. Scopus fuit ut qualitas instructionis et plebis eruditionis augerentur: itaque edebantur compendia, libri definitivi, periodica paedagogica, classicorum Francogallicorum et Graecorum et Latinorum libri cum annotationibus doctis, glossaria et ita porro.
Inter multa alia Hachette operam navabat, ut vulgaretur ex anno 1863 Lexicon magnum Aemilii Littré. Inde ab anno 1850 etiam alia scriptorum genera una cum soceris Ludovico Breton et Aemilio Templier, quibus anno 1863 se associavit filius Ioannes Georgius Hachette, edidit. Agebatur de sic dictis bellis litteris sive de libris imaginibus auctis, quae in seriebus his colligebantur: »Bibliothèque variée«, »Bibliothèque des meilleurs romans étrangers«,»Bibliothèque populaire«, »Bibliothèque rose illustrée«, »Bibliothèque des merveilles«, »Collections des guides itinéraires«, »Tour du Monde« (periodicum ethnologicum et periegeticum), »Petite bibliothèque de la famille«, »Journal de la Jeunesse«.
Insuper tamquam membrum Commercialis consociationis internationalis (comptoir d'escompte), Camerae commercialis Parisiensis et variorum caritatis institutorum multas tractationes divulgavit; porro indefessus in protegendis auctorum artificiumque iuribus agebat. Anno 1878 praeses Circuli officinarum factus est eius filius Ioannes Georgius Hachette.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.