From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus vulgo Ludwig Bechstein (natus Vimariae die 24 Novembris 1801; mortuus Mainingiae die 14 Maii 1860) fuit scriptor, bibliothecarius, et tabularius Germanicus. Nostris temporibus notae sunt adhuc eius fabellae pueriles. Amicitiam longam habuit cum Ludovico Storch.
Bechstein erat filius spurius dominae Ioannae Carolinae Dorotheae Bechstein et Francogallici exsulis Ludovici Dupontreau. Avunculus Ioannes Matthaeus Bechstein eum anno 1810 adoptavit, ex quo anno filius adoptivus nomen gentile Bechstein assumpsit. Avunculus Ludovico facultatem dedit, ut gymnasium Mainingiae frequentaret et erudiretur in taberna medicamentaria quadam Arnstadii (1818-1821); ibi assistens erat usque ad annum 1824.
Iam anno 1823 nomine C. Bechstein opusculum praetitulatum "Populares fabellae Thuringienses" in lucem prolatum est. Post hoc operabatur apud pharmacopolam in loco suo natali (usque ad annum 1826) proprie tamquam provisor apud pharmacothecam a cygno dictam in urbe Bad Salzungen (circulus Wartburg). Attamen satisfactionem in arte medicamentaria invenire non potuit. Dux Bernardus II (Saxonia-Meiningen) ei stipendium dari iussit, ut studeret historiae philosophiae litteris. Tempus studiosi initium cepit anno 1829 Lipsiae, et ex anno 1830 Monachii continuabatur. Lipsiae Bechstein etiam bursarius creatus est. Anno 1831 Bechstein factus est ducalis bibliothecarius Mainingiae, et duobus annis post praefuit Ducali bibliothecae publicae. Bechstein anno 1832 societatem historicam regionalem condidit nomine "Hennebergischer altertumsforschender Verein," cuius dux erat usque annum 1857.
Bechstein bis feminas in matrimonium duxit. Anno 1832 ei nupsit Carolina Wiskemann proveniens e vico Oechsen (circulus Wartburg). Eorum infans erat Reinholdus Bechstein, qui philologi munere functurus erat. Post obitum Carolinae anno 1834, Bechstein, post intervallum duorum annorum, iterum maritus factus est, Theresiae Schulz orientis ab oppido Untermaßfeld (circulus Schmalkalden-Meiningen). Cum ista habuit septem liberos, inter quos notandus est Adolphus Aemilius Ludovicus Bechstein (1843–1914), clarus delineator.
Anno 1834, editi sunt annales Mainingienses (1676-1824). Anno 1840 Bechstein honoris caussa nominatus est Consultor aulicus et in domum propriam in via Halbestadtstraße sitam immigravit. Anno 1842 factus est francomurarius in lobia quae dicebatur Charlotte zu den drei Nelken. Anno 1848 praefectus creatus est archivi Gemeinschaftliches Hennebergisches Archiv.
Opera eius lyrica sicut mythistoriae et historicae fabulae (e.g. Der Dunkelgraf de obscuro quodam grafione apud Hilpertohusam habitanti) hodie valde negleguntur: econtra fabellarum anthologiae et nostris temporibus leguntur. Anno 1845 sub titulo Deutsches Märchenbuch apparuerunt. Iam anno 1823 opusculum tenerum de fabulis Thuringiae editum est. Paedagogicas ob causas Bechstein identidem poliebat fabulas suas. Talium anthologiarum scopus proculdubio erat etiam confirmatio superbiae nationalis in Germaniae.
Fabulas semiveras etiam colligebat. Cuius fructus erat anno 1853 publicatus liber Deutsches Sagenbuch. Quamvis sit minus popularis, tamquam florilegium etiam nunc in usu est. Similiter scripta eius, in quibus de Thuringia agitur, anastatice impressa sunt, ut volumen quodpiam in serie quae vocatur Das malerische und romantische Deutschland. His omnibus Bechstein voluerat addere volumen de mythologicis, quod autem propter decessum maturum fieri non potuit. Librum de patre adoptivo qui praetitulatur Dr. Johann Matthäus Bechstein und die Forstacademie Dreißigacker. Ein Doppel-Denkmal von Ludwig Bechstein imprimi curavit anno 1855. Iste liber est prima biographia de Germanico homine saltuario.
De Bechstein certiores fimus e.g. tabula commemorativa quae reperitur in domo eius Mainingiae ubi etiam via portat eius nomen. Schola elementaris, puteus et taberna medicamentaria in Untermaßfeld reverentiam domno Bechstein nominibus suis apportant. In visitando museo litterario - quod invenitur intus in sic dicto Baumbach-domo Mainingiae - angulus creationibus Bechsteinensibus dedicatus est.
Ex anno 2001 exstat praemium vocatum Thüringer Märchen- und Sagenpreis Ludwig Bechstein, quod adiudicatur confabulatoribus editoribus delineatoribus honore dignis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Bechstein spectant. |
Lege Λουδοβίκος Μπέχσταϊν ("Ludovicus Bechstein") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.