Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Karate (Iaponice 空手, pronuntiatur omnibus syllabis breviter, "manum vacuam" significans) vel luctatio caratica[1] vel oppugnatio inermis Iaponica[2][3] est ars pugnandi in Iaponiae insula Ocinava inventa, in qua pugnantes omnibus corporis membris sicut armis utuntur: cruribus, manibus, digitis, capite et ceteris.
Ankō Itosu (糸州安恒 1831 - 1915) in lingua Iaponica, Ichiji Anko in lingua Ocinavae, a multis habetur pater karate nostrae aetatis. Gichin Funakoshi qui auctor generis karate est quod "Shotokan" (松濤館) appellatur artem karaticam in insula principali Iaponiae ex Ocinava dilatavit et anno 1922 in urbe Tokio divulgavit.
Karate principio in scriptura Iaponica kanji tamquam "manus Sinica" scribebatur (唐手, verbatim "manus Domus Tang"). Quod nomen postea in significationem homophonicam "manus vacuae" (空手) mutatum est. Usum verbi karate notis 唐手 positis in scriptis Ankō Itosu primum inveniri inter multos constat.
Luctationis caraticae studiosi tribus variis exercitationis modis utuntur:
Artes martiales in cinematographia varie et libenter monstrantur, sed karate non item. Multo magis adhibentur artes Sinenses, quae ex Sina propagantur. Attamen in pellicularum serie titulo The Karate Kid ars karatica spectari potest, cuius prima pars The Karate Kid anno 1984 in medium prolata est. Deinde secutae sunt quattuor aliae quarum novissima anni 2010 versio refecta primae partis est. Accedit ludus cartibuli ad NES aptus, in quo primae duae partes solute tractantur: The Karate Kid, 1987. Quin etiam series televisifica animata invenitur eodem nomine The Karate Kid, anno 1989 facta, quae primas tres partes tractat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad karate spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.