Leopoldus I (dux Lotharingiae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Leopoldus I dux Lotharingiae, (natus die 11 Septembris 1679 Aeniponti - mortuus Lunevillae die 27 Martii 1729) fuit Dux Lotharingiae.
Familia
Insignia heraldica
Filius Caroli V, ducis Lotharingiae et Turcarum victoris illustrissimi et pater Francisci I Stephani, inter homines sat raros numerari potest in quibus semper vacillatur inter sapientiam pudicitiamque et veram regendi potestatem. Leopoldum principem virtutibus praesertim dedicatum fuisse constat. Pace de Rijswijk anno 1697 territoria sua a Francis vastata recipere potuit condicionibus asperis ferendis. In populi amore consummabatur, ut minister quidam de imperio Leopoldi diceret regentem a populo extorqueri. Irrisoribus autem Leopoldus respondit felicitatem populi divitiis veris esse. Leopoldum turba diligens administratorum bonorum et advocatorum optimorum Lutetiensium adiuvit, ut ambitus et corruptio abessent. Folia sibi subsignanda omnia antea inspexit; velut Titus, qui diem sine beneficio perditum habuit, Leopoldus saepe exclamavit quod munera principis libenter amoveret nisi bona nonnulla ita attingere posset.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum I ducem Lotharingiae spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.