From Wikipedia, the free encyclopedia
Laocius[1] (Sinice 老子, Pinyin Lǎozǐ) fuit philosophus poetaque Sinensis magni momenti. Qui notus est praecipue tamquam auctor libri Tao Te Ching et fundator Taoismi philosophia mixti, tamquam deus in Taoismo religioso inque fidibus Sinensibus traditionalibus. Et nobiles et vulgares homines adfirmabant eum proavum fuisse, praecipue tempore imperatorum Tang. Etsi id falso adfirmetur, monstratur tamen momentum Laocii in moribus Sinensibus inventum.[2]
Familia
Fertur Laocio nomen privatum esse Li Er (李耳, antiqua Rə′ Nə′,[3] hodierna Lǐ Ěr), nomen comitatis Boyang (trad. 伯陽, simp. 伯阳, antiqua *Pʕrak-lang, hodierna Bóyáng). Post eius mortem, nomen commune fuit Li Dan (李聃, Lǐ Dān).[4][5][6] Laozi ipsum nomen est honorificum, 老 (antiqua *rʕu′, 'vetus, honorabilis [3]) et 子 (antiqua *tsə′, "dominus"[3]).
Tamquam homo divinus veneratur nomine "supremus honorabilis dominus" (太上老君 Tàishàng Lǎojūn)[7], tamquam unus quoque ex Tribus Puris. Tempore domus Tang tributum est titulus "supremus secretus primariusque imperator" (太上玄元皇帝, Táishāng Xuānyuán Huángdì).
Medio saeculo vicesimo consensus inter scholasticos apparuit historiam Laocii dubiam esse, et Tao Te Ching summam esse adagiorum a multis hominibus conductorum. Alanus autem Watts ammonuit ut cautiores fuissent scholastici, dixitque morem apud scholasticos esse posse historias hominum spiritualium religiosorumque maiorum dubitare, sentiens haec haud satis sciri vel adhuc vel unquam ut pro certo res haberetur.
Antiquissima historiarum Laocii a primo saeculo a.C.n. procedit, apud Registrum Magni Chronographi a Sima Qian conductum.
Fabulae narrant et spectata face caelestis matrem Laocii eum concepisse, et eum in utero septuaginta annos mansisse, matreque in pruno innitente filium barba longa cana et auris longis natum esse.[8][9]
Laocius more maiorum dicitur scripsisse Tao Te Ching, sed non pro certo habetur.[10][11]
Laocius scripsit Tao Te Ching paradoxis, comparatione, iteratione, concinnitate, verbis similiter desinentibus, et numeris ut linguam cogitationemque cotidianam castigaret.[12]
Tao Te Ching describit Tao (“viam” vel "ratio" ad verbum), quae matrix omnibus est. Iuxta Tao Te Ching, hominibus praecipuus ordo in Tao non dantur. Homines autem voluntatem habent et saepe agunt contra Tao. Tao Te Ching hortatur homines ut nativum statum restituant.[13]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.