From Wikipedia, the free encyclopedia
Kumano Hongū Taisha (Iaponice 熊野本宮大社) est templum shintoicum in Tanabe Wakayamae et unum e tribus templis "Kumano-Sanzan" (Iaponice: 熊野三山, quorum cetera sunt Kumano Hayatama Taisha et Kumano Nachi Taisha) in regione Kumano[1]. In urbe Tanabe Wakayamae stat et maximum templum inter Kumano-Sanzan fuit, quod constitutum est anno 65 Sujin, decimi Imperatoris, id est anno 33 a.C.n..
Templum pro duodecim deis Kumano-Gongen (Iaponice 熊野権現) aetate antiqua ad confluentem fluminum Kumano apud oraculum dei situm est et celebre ob Yatagarasu. Anno 1889 multa aedificia inundatione destructa sunt. Tres aedes magnae, ubi quattuor dei, et sacellum Amaterasu[2] anno 1891 loco novo praesenti reconstituta sunt.
In historia fanum templi in confluenti fuit.[3] Anno 2000 maxima torii[4] mundi apud illum locum constituta est.
Kumano Hongū Taisha cum via peregrinationis ad "Kumano-Sanzan" die 7 Iulii 2004 in UNESCO Mundi Hereditatem relata sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.