Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Java (Latine fortasse "Iava") est lingua programmandi quam Iacobus Gosling pro societate Sun Microsystems (nunc a societate Oracle dominata) excogitavit eo consilio, ne necesse sit programmata iterum iterumque scribere ut in aliis systematibus effici possint. Java adhibitum est in multissimis machinis, ut 3 milliarda telephonis gestabilibus,[1] et 1.1 milliarda computatris[1].
Huius linguae syntax a lingua C et C++ deducta est; lingua autem ab his linguis discrepat, quia
Ut idem programma sine mutatione in omnibus apparatibus systematisve effici potest, programmata Java et compilantur et interpretantur. Omnia in byte-code (sc. Latine octeti notas) compilantur, et haec byte-code tunc efficiuntur ab interprete Java Virtual Machine (sc. Latine Javae Virtualis Machina) appellato. Javae programmata, propter necessarium interpretationis tempus, necessario mediae celeritatis efficiuntur qua programmata C vel C++.
Iacobus Gosling et Patricius Naughton hoc opus mense Iunio 1991 ceperunt, promittentes quod nova lingua utentes programmatores possunt programa "semel scriptum ubique efficere" (Anglice write once, run anywhere).
Lingua primitus Anglice Oak (Latine Robor) appellaverunt, quod quoddam robur extra Goslingii scriptorium stetit extra fenestram suam visum. Tunc Green (Latine Viridis) et tandem die 23 Maii anno 1995 huius linguae versionem 1.0 divulgaverunt nomine finali Java.
Salve, munde!
public class SalveMunde {
public static void main(String[] args) {
System.out.println("Salve, munde!");
}
}
Appleta (sc. Latine: "Applicationes parvae") in paginis interretialibus praebuntur.
Swing est unus modus quo fenestra creantur in Java; et adhibetur per bibliothecam javax.swing
.
"Salve munde" Swing adhibendo:
import javax.swing.JFrame;
import javax.swing.JLabel;
public class SalveMunde {
public void initGUI() {
JFrame gui = new JFrame("Salve Munde Exemplum");
gui.add(new JLabel("Salve, munde!"));
gui.setDefaultCloseOperation(JFrame.EXIT_ON_CLOSE);
gui.setVisible(true);
gui.pack();
}
public static void main(String[] args) {
SalveMunde s = new SalveMunde();
s.initGUI();
}
}
Java Javadoc (Anglice Javadoc) utitur, ubi praeter annotationes //
et /* */
, etiam notationes /** */
adhibentur, quae automatice in documenta converti possunt.
Java quattuor editiones sustinet:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Java spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.