Iulius Firmicus Maternus fuit scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculifloruit. Syracusanum se ipsum dicit, sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus.
De errore profanarum religionum liber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque Christianismum aemulabantur. Hoc opus imperatoribusConstanti et Constantio II, filiis Constantini Magni, dedicatum est, quos auctor rogabat ut paganos cultus et templa omnino tollere vellent. Dum ritus paganos deridere cupit pretiosum fontem de illis nobis reliquit, in primis eis qui ad religionem Magnae Matris pertinent.
Crater Firmicus in luna ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.
Principes
Mathesis primum ab Aldo Manutio edita est, anno 1499.