From Wikipedia, the free encyclopedia
Iter pentosorum phosphatorum vel iter phosphogluconatum est iter metabolicum, quod, ab glucosum 6-phosphatum glycolysi paralleliter procedens, nicotinamidum adeninum dinucleotidum phosphatum (NADP) et pentosa (5 carboniis sacchara) et ribosum 5-phosphatum compositum praecursor nucleotidorum creat. Substantiis sic generatis munera anabolica sunt.
Id iter magnopere in erythrocytis, hepatocytis, adipocytis, cortice glandularum suprarenalium, glandulis mammarum momentum habet.
Ut in glycolysi substantia prior est glucosum 6-phosphatum (G6P). Eventus itineris principales sunt tres, esse enim:
Glycolysi reactio biochemica prima de glucoso ab glucoso ad glucosum 6-phosphatum (G6P) attributa , de consuetudine gradus hic, enzymo hexokunasi perfectus, itineri autem pentosorum phosphatorum non attribuitur.
D-Glucosum | Hexokinasis | α-D-Glucoso-6-phosphatum | |||||
|
Cum glucosum saccharum in cellulam intrat, dum enzymo nomine hexokinasis in glucosum 6-phosphatum convertitur.
Reactio ATP energia et magnesium Mg2+ consumit, atque liberatur ion hydrogenii H+ in cytoplasma.
Reactionis ope glucoso positione 6 numerata (iam "extra anulo") phosphatum aniungitur, tamen structura glucosi anularis retinetur. Ergo numerus tam locorum acceptorum H+ augetur (6→9) quam centrorum rotabilium (1→3).
In summa moleculae G6P profecto utiles in cytoplasmate adsunt, quae non solum itinere pentosorum phosphatorum, sed etiam aliis usui sunt, ut glycolysi, metabolismo aminoacidorum, aminosaccharorum, galactosi, nucleotidorum.
Duo phases separandae sunt: phasis oxidativa ab non oxidativa. Phasi oxidativa NADP generatur, ac in non oxidativa phasi synthesis saccharorum 5 carboniis (pentosorum) fit.
In phasi hac duae moleculae NADP+ (forma oxidata) reductione in NADPH (formam reductam) fiunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.