From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Antonii filius[1] Efremov (Russice Иван Антонович Ефремов, tr. Ivan Antonovič Efremov; natus 22 Aprilis 1908[2] in vico Vyrica tunc gubernii Petropolitani et nunc regionis Leninopolitanae, mortuus 5 Octobris 1972 Moscuae) erat palaeontologus, conditor taphonomiae (quae transformatione reliqiarum in fossilia studet), atque scriptor et philosophus Russicus Sovieticus.
Memoria
Efremov anno 1952 ornatus est Praemio Staliniano pro libro suo scientifico Taphonomia et annales geologicae («Тафономия и геологическая летопись»). Notus est ut auctor narrationum atque mythistoriarum, quarum clarae sunt, e.g., Nebula Andromeda («Туманность Андромеды», vitam societatis communisticae depingens) et Hora Bovis («Час Быка»), de rebus futuris , atque Thais Atheniensis («Таис Афинская»), de rebus antiquis.
Asteroides 2269 Efremiana in eius honorem vocatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.