Ioannes John Brinckman (natus die 3 Iulii 1814 Rostochii, mortuus die 20 Septembris 1870 Gustrovii) fuit poeta linguae Saxonicae.
Vita
Iuribus, historiae et linguis recentioribus studuit antequam Novum Eboracum peteret ubi et opera exarabat et scriba in legatione Hispanica erat. In patriam reversus annos quinque magistri domestici munere functus est, postea creatus est rector in ludis privatis Aurimontii et denique magister in schola de rebus realibus Gustrovii.
Opera
Pepigit historiunculam optimam »Kaspar Ohm un ik« (Gustrovii 1854; editio autem altera anni 1868 nimis volubilis et peior esse videtur), cuius persona principalis avunculum Bräsig Friderici Reuter animo valde aequat. Sequebantur opuscula »Peter Lurenz bi Abukir« (Rostochii 1868) et »Uns' Hergot up Reisen« (Rostochii 1869). Anthologia »Aus gewählten plattdeutschen Erzählungen« tribus in voluminibus annis inter 1876-87 edita est (et denuo in editione recentiore anno 1895). Insuper scripsit poemata quaedam ad instar Nicolai Groth pro collectione »Vagel Grip« (1859).
Argumenta omnia vitae quotidianae excipit et bene describit amplificatque; orthographia autem lecturam difficilorem reddit.
Nexus externi
- Opera in interreti legibilia
- De auctore in lexico linguae Saxonicae dicato[nexus deficit]
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Societas hereditatem Ioannis Brinckman colens
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.