From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioanna (Angl. Jayne) Mansfield (nata Vera Jayne Palmer die 19 Aprilis 1933 in oppido Bryn Mawr Pennsylvaniae; mortua die 29 Iunii 1967 in autovia apud Slidell Ludovicianae) fuit actrix Americana.
Familia
Memoria
Pater eius causidicus fuit, qui Ioanna tres annos nata mortuus est. Ipsa post scholam finitam primo Dallasii, deinde Austinopolis, tum Angelopolis arti studebat et actrix fieri in animo habebat. Quamquam acuti animi fuit, hoc non adepta est priusquam ostentatrix et anno 1955 playmate celebra facta est. Cum coram publico se ostenderet, saepe pulchritudinem corporis sui ita demonstrabat, ut Diurnarii eius famam valde propagarent.
Ab anno 1954 in pelliculis Ruscisilvae factis egit, ut Female Jungle (1954), Hell on Frisco Bay, Illegal et Pete Kelly's Blue anno (1955). Maximum eventum habuit anno 1957 cum pellicula Will Success Spoil Rock Hunter?.
Mansfield ter marito nupsit: Cum primo marito Paulo Mansfield, cuius uxor ab anno 1950 ad usque 1958 fuit, filiam unam, cum secundo Michaele Hargitay (1958 - 1963) duos filios et filiam, cum tertio (ab anno 1964) filium habuit.
Die 29 Iunii 1967 una cum novo sponso in casu autocinetico in Ludoviciana necata est.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.