From Wikipedia, the free encyclopedia
Īapetus est tertius satelles naturalis Saturni, post Titanem ac Rheam, et octavus Saturni et undecima luna quod attinet ad magnitudinem a maxima in systemate solare.[1] Qui est maximum corpus caeleste sine aequilibrio hydrostatico, et eius notissima proprietas est superficiem in duas regiones inter se ut videtur dissimillimas divisam habere. Praeterea alias insolitas proprietates anno 2007 speculatro Huygens,[2] inventas possidet, sicuti iugum montium duas tertias partes longitudinis aequinoctialis transeuns.
Repertus
Res orbitales
Res physicae
Iapetus inventus est ab Ioanne Dominico Cassino Italiano astronomo die 25 Octobris anni 1671.[3] Eius nomen ex Iapeto, persona in mythologia Graeca, derivatur, sed Saturnus VIII etiam nuncupatur.
Cassinus Saturnianos satellites quattuor a se inventos (Thetyn, Dionen, Rheam et Iapetum) "Sidera Lodoicea" ad honorem regis Ludovici XIV appellabat. Astronomi eos et Titanem "Saturnum I" usque ad "Saturnum V" secundum distantiam a planetā nuncupare assueverunt. Iapetus Saturnus V cognoscebatur. Ubi anno 1789 inventi sunt Mimas et Enceladus, hoc numerationis schema extensum est usque ad Saturnum VII. Ex anno 1848, Iapetus notus est nomine Saturni VIII, quia eius locus Saturni VII occupatus est Hyperione.
Praesentia primorum Saturnianorum satellitum nomina ab Ioanne Herschel, filio Gulielmi Herschel, qui Mimantem et Enceladum reppererat, anno 1847 data sunt, ubi nomina Titanum, Croni seu Graeci Saturni fratrum sororumque, suggessit.[4] Sic Iapetus in mythologiā antiquā titan, maritus Clymenae, pater et Atlantis et Epimethei et Promethei est.
Iapetus, tertius Saturni satelles secundum magnitudinem, a planetā remotissimus est respectū aliorum maiorum satellitum. Magnos apud Saturni satellites, Iapetus maximam inclinationem orbitalem habet; solum externi irregulares satellites, sicuti Phoebe, orbitas depictas plano orbitali significative super planetae aequatorem inclinato habent.
Propter distantiam et inclinatam orbitam, Iapetus sola magna luna est e quā anuli Saturni valde visibiles essent; aliis e internis satellitibus, revera, anuli transverum viderentur et difficiles visu essent. Ex Iapeto visus, Saturnus diametron angularem 1° 56' (quater maiorem Lunā e Tellure visā) habet.[5]
Humilis densitas Iapeti, 1,083 g/cm3, eum praesertim e glacie cum parvā saxosae materiae quantitate componi indicat.[4]
Triaxiales Iapeti mensurae radiales dimensiones 746 × 746 × 712 km aestimant, medio cum radio 734,5 ± 2,8 km.[6] Haec mensurae relative inaccuratae sunt, quia non tota huius satellitis superficies magnā resolutione photographata est. Non obstantibus eius dimensionibus, evidens apparet hanc lunam hydrostatico in aequilibrio non esse; aliorsum eius sphaeroidalis forma solum cum periodo rotationis circa horarum 10 explicari posset; Iapetus, autem, in praesenti suum circum axem multo lentior rotat, cum periodo pari Terrestribus diebus. Possibilis huius discrepantiae explicatio ut luna paulo ante suam formationem congelaretur est, cum rapida rotatio eius polos oppressebat; per tempora, rotatio aestuosis frictionibus refrenare pergeret et eius forma se immutata maneret.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.