From Wikipedia, the free encyclopedia
Horae (Graece Ὥραι) deae sunt, quae horis praesunt, Iovis ac Themidis filiae, apud mythologos communiter tres Horae sunt tribusque temporibus anni respondent.
Alii scriptores aliter Horas numerant et nominant. Apud Hesiodum enim Eunomia, Dice et Irene reperiuntur, tres filiae Themidis;[1] apud Athenienses Carpo et Thallo;[2] Hyginus mythographus igitur novem Horas enumerat, quarum nomina sunt Auxo, Eunomia, Pherusa, Carpo, Dice, Euporia, Irene, Orthosia et Thallo.[3] Nonnus Horas quattuor enumerat ob quattuor anni horas, Ear, Therus, Phthinoporon et Chimon (quae nomina Latine sonant "ver, aestas, autumnus, hiems"). Sed fuerunt secundum alios decem fere deae ob horas diei, scilicet Auge, Anatole, Musica, Gymnastica, Nymphe, Mesembria, Sponde, Elete, Acte, Hesperis, Dysis.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.