Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hludovicus rex sive Ludovicus Germanicus[1] (theodisce Ludwig der Deutsche) cognomento, natus circa annum 804/806, obiit die 28 Augusti 876 Francofurti super Moenum, rex Francorum orientalium aevi Carolingorum fuit.
Familia
Memoria
Hludovicus tertius filius ex matrimonio imperatoris Hludovici I Pii cum uxore Irmingarde fuit. Sub regno patris rex Bavariae factus est. Ab anno 840 usque obitum anno 876 rex Francorum Orientalium fuit. In bello Fontanetico anno 841 una cum fratre Karolo Calvo contra fratrem Hlotharium pugnavit atque vicit. Anno 842 mense Februario in urbe Argentorato Hludovicus et Karolus sacramenta fidei fraternae mutui iuraverunt. Anno 843 divisio regni inter filios Hludovici imperatoris Viroduno facta est atque Hludovicus rex partem orientalem Francorum regni obtinuit. Anno 870 divisio Hlotharii regni in convento super fluvium Mosam apud Marsnam inter Hludovicum et Karolum fratrem facta est. Anno 876 die 28 Augusti Hludovicus Franconofurti obiit et sepultus est apud Lauresheimi monasterium S.Nazarii. Post obitum eius regnum Francorum Orientalium Inter tres filios Hludovici ex uxore Hemma regina nominibus Karlomannus Hludovicus et Karolus "Crassus" divisum est. Karolus paucis annis post imperator totius regni Francorum factus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.