Historia domini Quijoti Manchegui est versio ab Ignatio Calvo y Sánchez (Horche 1864 - Matriti 1930) facta, qua Michaelis de Cervantes operis Don Quijote liber primus usque ad capitulum quadraginta septem e lingua Hispanica in Latinitatem macaronicam convertitur. Capitula 1-19 anno 1905 edita sunt, anno 1922 capitula 20-47 addita sunt.
E libro excerptus :
- "In uno lugare manchego, pro cujus nómine non volo calentare cascos, vivebat facit paucum tempus, quidam fidalgus de his qui habent lanzam in astillerum, adargam antiquam, rocinum flacum et perrum galgum, qui currebat sicut ánima quae llevatur a diábolo. Manducatoria sua consistebat in unam ollam cum pizca más ex vaca quam ex carnero, et in unum ágilis-mógilis qui llamabatur salpiconem, qui erat cena ordinaria, exceptis diebus de viernes quae cambiabatur in lentéjibus et diebus dominguis in quibus talis homo chupabatur unum palominum. In isto consumebat tertiam partem suae haciendae, et restum consumebatur in trajis decorosis sicut sayus de velarte, calzae de velludo, pantufli et alia vestimenta que non veniut ad cassum."
- Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum (curam misae et ollae), Madrid, Imp. del Asilo de Huérfanos del S. C. de Jesús, 1905 (Liber I, 1-19)
- Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum (curam misae et ollae), cum prologo Manoli L. Anaya, Editio nova, castigata et alargata, Matriti, tip. Julii Cosano, 1922 (Liber I, 1-47)
- Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum (curam misae et ollae), cum prologo Manoli L. Anaya, Editio nova, castigata et alargata, Matriti, tip. Julii Cosano, 1966 (Liber I, 1-47).
- Historia domini Quijoti Manchegui, 4a edición, Guadalajara, Aarche Ediciones, 1999 (Liber I, 1-47) (Paginae selectae ex editione 1999 apud Google Books)
- Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum, Zapopan, Jalisco, México, Amateditorial, 2005 (Liber I, 1-47)