taxon (Pterygota: Hemiptera) From Wikipedia, the free encyclopedia
Heteroptera Graece 'alae variae') sunt grex 40 000 fere specierum insectorum ordinis Hemipterorum. Plurimis speciebus sunt alae anteriores, quarum partes membraniferae et durae sunt (hemelytra appellatae); sociis autem Enicocephalomorphorum primitivorum alae omnino membraniferae sunt.
Nomen Heteroptera in classificationibus hodiernis duabus rationibus variie adhibetur: in taxinomia Linnaeana, subordo intra ordinem Hemipterorum videtur, ubi greges paraphyletici aut monophyletici esse possunt, secundum eorum conscriptionem; sed in taxinomia phylogenetica, cladus sine gradibus intra cladum Prosorrhynchorum adhibetur, qui vicissim intra cladum Hemipterorum digeritur. Hoc evenit ex invento Coleorrhyncha esse fossilia viva tantum Heteropterorum traditionalium, ad ea tam arte cognata ut cum eis consociari possint.
Gerromorpha et Nepomorpha plurimos ex aquaticis et semiaquaticis Heteropterorum sociis comprehendunt, cum paene omnes ex aliis gregibus communes notique inter Cimicomorpha et Pentatomomorpha sunt.
Vide "Heteroptera" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Heteroptera spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.