From Wikipedia, the free encyclopedia
Henricus Martellus Germanus (Theodisce Heinrich Hammer, Italice Enrico Martello, post annum 1496 mortuus) fuit geographus ac cartographus Germanicus et Italicus.
Norimbergae natus, Florentiae annis a 1480 ad 1496 laborabat. Circa annum 1490 tabulam orbis terrarum creavit. quae nunc in bibliotheca Universitatis Yalensis servatur. In angulo tabulae Martellus scripsit:
Etsi Strabo ac Ptolemeus et plerique veterum describendi orbis fuere studiosissimi novorum tamen diligentia quedam ab eis tanquam incognita pretermissa adinvenit que nos hoc picture ad veram locorum scientiam exprimendam studiose iunximus.
Aliud opus Martellianum est Insularium illustratum, cuius quattuor manuscripta exstant et quinta delineatio e Bibliotheca Laurentiana. Insulas maris Aegaei nec non alias insulas maris nostri Martellus describit et pingit, saepe Libro Insularum Archipelagi Christophori Bondelmontii fretus.
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Martellum Germanum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.