Halebarda

From Wikipedia, the free encyclopedia

Halebarda

Halebarda, seu hellebarda, seu halabarda Latinitate pura securis hastata seu ansata hasta seu securifera hasta est armamentum inhastatum quod proprietes securis cum hastae coniungit.

Thumb
Halebardarum cuspides

Hodie halebarda adhuc in usu est ut armamentum caerimoniale, praesertim apud Cohortem Helveticam.

Loci

"Atque ut ad eius custodiam amplius mille quingenti legerentur, / qui in exercitu ab eo non recederent, / ac lorica et ocreis ferreis muniti, / insignes insuper halabardas gestarent, / extra eorum numerum, quibus equi militiae causa essent imperati. " (III, p. 66)
  • 1605 Hayi De Rebus Iaponicis Indicis et Peruanis Epistolae Recentiores
"Adhæc misit Nanguinatã, (quod instrumentum est bellicum, simile hellebardæ, sed longiore hastili) perinde ornatam..." (p. p. 168)[nexus deficit]
  • 1628 I. L. Gotofredi Archontologia Cosmica
"Secundi ferebant hastam, ad formam securis Amazonicae armatam, quam nos Halebardam vocamus, quamquam ferrum eius esset paulo amplius, in mucronem desinens cum affixo unco, qua hasta non solum equos confodiebant, sed et sessores ab equis detrahebant. Erantque antiquitus in hoc armorum genere exercitatissimi Angli." 7.23 (p. 358)
"Hottingerus vult Helvetios Polyb. Gessatas dici à gesis, genere armorum truculento, quod hodie Hellebardæ Sempacenses appellatur, in Spec. Tigur." (s.v. GESSATÆ)
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.