Euchaita (graece τὰ Εὐχάϊτα sive Εὐχαΐτων) oppidum quoddam fuerunt in Ponto. Nicephorus Uranus locum proasteion designat. Nostris diebus vicus Turcicus qui partim in ruinis Euchaitorum situs est, nomen Beyözü portat et in provincia Çorum invenitur.
Hic Theodorus Tiro secundum legendam, quam Stephaus Taronetsi Armenus saeculo XI tradidit, draconem profligavit. Tunc Eusebiam convenit, quae ossa eius (qui anno 306 sive 310 martyrum laude coronatus est) condidit. Anno 400 iam fanum in sepulcro erectum est. In vita Chrysippi autem oppidum Amasiam fuisse fertur.
Athanasius I (imperator) locum ad urbem provomovit et sede episcopali corroboravit. Attamen temporum insequentium fontes historici silent usque tempus annorum inter 880 et 890 quibus Photius I (patriarcha Constantinopolitanus) Theodorum Santabarenum dilectum metropolitae dignitate extulit. Saeculo X exeunte imperator Ioannes I Tzimisces in situ ecclesiam Sancti Theodori construi iussit. Tunc nomen novum Theodoropoleos oppido datum est.
Theodoropolim visitaverunt viri docti, sancti, scriptores haud pauci, e.g. patriarchae Petrus Fullo (Antiochiae; 469–470, 475–477 et 484–488), Petrus III Mongus (Alexandriae; 477–489), Euphemius (489–495), Macedonius II (Constantinopoleos; 495–511), Eutychius (552–565), Alpius Stylites et Ioannes Moschus. Nonnulli ibi etiam in exsilio vixerunt.
Saeculo VII ineunte oratorium Sancti Theodori a Sassanidis barbare populatum est. Mahometani autem, cum ossa eius circumiecissent, terrae motu, luibus, daemonibus vexati sunt. Quae statim sistebant ossibus a sacerdote collectis. Christiani in oppido repetendo non potuerunt, quin aedificia omnia flammis consumerentur; reconstructio autem episcopo Eleutherio moderante facta est.
- Raymond Janin: La géographie ecclésiastique de l’Empire Byzantin 1.3: Le siège de Constantinople et le patriarcat oecuménique: les églises et les monastères, Lutetiae 1969², p. 148–155.
- Frank Trombley: The Decline of the seventh-century town: the exception of Euchaita, In: Byzantine Studies in Honor of Milton V. Anastos, ed. Spyros Vryonis, Jr., Malibu 1985, p. 65–90.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.