Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia cathedralis Salisburgensis est ecclesia cathedralis Archidioecesis Salisburgensis (Austriae) Ecclesiae Catholicae; sanctis Ruperto et Virgilio dedicata est.
Aedificium barocum in longitudinem 101 metrorum patet, transeptum 69 metra numerat. Turres 81 metra ascendunt, tholus 71 metra, navis principalis 32 metra. Ecclesia fere 10 000 hominum recipit.
Prima ecclesia cathedralis hoc loco arte Romanica aedificata anno 773 perfecta est. Abbas-episcopus Virgilius templum die 25. Septembris eiusdem anni consecravit. Nocte a 4. ad 5. Aprilis 1167 ecclesia cathedralis flammis deleta est. Deinde sub episcopo Conrado III. ecclesia etiam maior quinque navium erecta est, tum maxima ab Alpibus in septentriones versus - Piscina hodierna ex illo tempore originem ducit.
Ecclesia anno 1598 iterum igne concremata archiepiscopus Wolfgangus Theodoricus Raitenavius novam ecclesiam cathedralem aedificari iussit, quae sub successore eius Marco Sittico comite ab Hohenems ad finem adducta est.
Die 16 Octobris 1944 tholus bombis percussus collapsus est, annis 1945 - 1959 autem ecclesia restaurata est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad ecclesiam cathedralem Salisburgensem spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.