Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum[1][2] est praedicatio quam Secundus Congressus Continentalis die 4 Iulii 1776 adsumpsit, nuntians Tredecim Colonias adhuc bellum cum Britanniarum Regno tunc gerentis dein iam ab Imperio Britannico defecisse. Haec declaratio, post resolutionem libertatis a Richardo Henrico Lee et principaliter a Thoma Jeffersonio scripta[3] exponit quibus causis Congressus die 2 Iulii suffragia tulerit ut libertatem a Britanniarum Regno declararent obtendentes ius naturale, anno plus post initium Belli Rerum Commutationis Americani.

Dies natalis Civitatum Foederatarum Americae—ille Dies Libertatis—die 4 Iulii concelebratus est, quo die verba Declarationis a Congressu comprobata sunt. textus manu scriptus a legatis subscriptus ostenditur in Archivo Nationali Vasintoniae in Districtu Columbiano sito.
Notae
Nexus interni
- 76
- Campana Libertatis
- Confoederationis Articuli
- Constitutio Civitatum Foederatarum Americae (Textus)
- Emendationes Constitutionis Civitatum Foederatarum Americae
- Historia Civitatum Foederatarum
- Iura hominis
- Ius quod alienari non potest
- Ius resistendi
- Omnes homines aequi creantur
- Philadelphia
- Rogatio Iurum Civitatum Foederatarum
- Societas Continentalis
- Textus Declarationis Libertatis Civitatum Americae Foederatarum in Latinum conversus
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.