From Wikipedia, the free encyclopedia
Fabula palliata vel comoedia palliata vel breviter palliata est comoediae genus Romanum quae personas et mores Graecos spectatoribus praebebat. Nomen e pallio derivatum est, veste Graecorum insigni, quod histriones huius generis fabularum gerebant. Ita fabulae togatae opponebatur quae togatas personas et mores Romanos irridebat. Primi, tertio iam saeculo a.C.n., tales comoedias composuerunt Livius Andronicus et Naevius. Argumenta e Menandri fabulis aut aliis comoediae novae auctoribus mutuabantur quorum comoedias libere Latine interpretabantur et nonnumquam etiam plures earum in unam contaminabant. Omnes comoediae Latinae antiquae hodie exstantes sunt comoediae palliatae sive Plauti sive Terentii. Nam genus tertio et secundo saeculo a.C.n. maxime floruit.
Genus musicale erat fabula palliataː nam inter dialogorum senarios iambicos cantica variorum modorum inserebant.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.