From Wikipedia, the free encyclopedia
Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque[1] sive Codex ATC est index Ordinis Mundi Sanitarii substantiarum cum effectu in organismo. Quinque gradi formati sunt.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hoc in grado quattuordecim catervae anatomicae insunt, quae singulae una littera designantur.
Codex | Contextus |
---|---|
A (sedecim gradus) | Apparatus digestorius et metabolismus |
B | Sanguis et viscera sanguinem generantia |
C (novem gradus) | Apparatus circulatorius |
D | Dermatologia[2] |
G | Systema urogenitale et hormonta sexualia |
H | Hormonta non sexualia praeter Insulinum |
J (sex gradus) | Antiinfectiva ad usum internum[3] |
L | Antineoplastica et immunomodulatores |
M | Musculus et sceletus |
N (septem gradus) | Systema nervosum |
P | Antiparasitica et insecticida |
R | Systema respiratorium |
S | Systema sensorium |
V | Varia |
Per exemplum: C Apparatus circulatorius
Hoc in grado catervae therapeuticae inveniuntur. Quod exemplum indicat, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.
Per exemplum: C03 Substantiae diureticae
Hoc in grado subcatervae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.
Per exemplum: C03C Substantiae diureticae ansarum
Hoc in grado subcatervae chemicae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.
Per exemplum: C03CA Sulphamidica
Hoc in grado substantiae chemicae inveniuntur, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.
Per exemplum: C03CA01 Furosemidum
Complurium substantiarum systema classificationis definit dosis diurnas, quae non dosibus therapeuticis respondent. Abreviatura DDD (dosis diurna definita), mensura statistica, est solum adultorum dosis diurna media[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.