From Wikipedia, the free encyclopedia
Clemens Ephraem filius Vorošilov (Russice Климент Ефремович Ворошилов, tr. Kliment Efremovič Vorošilov), natus die 4 Februarii 1881 in vico Verchnee gubernii Catharinoslaviensis Imperii Russici (nunc est pars urbis Lysyčans'k regionis Luhans'kensis Ucrainae), mortuus die 2 Decembris 1969 Moscuae, socius factionis communisticae ab anno 1903, fuit revolutionarius Russicus, dein ductor exercitus, particeps Belli Civilis Russici, Belli Hiemalis et Belli Magni Patrii, unus e primis Marescalcis Unionis Sovieticae (ab anno 1935), atque rerum politicarum peritus Sovieticus. In URSS erat 'comissarius popularis' rerum militarium et navalium (annis 1925–1934), 'comissarius popularis' defensionis (annis 1934–1940), vicarius praesidis Concilii comissariorum popularium (annis 1940–1946) et Concilii ministrorum (annis 1946–1953), praeses Praesidii Concilii (Sovieti) Supremi (i.e. de iure praefectus supremus Unionis Sovieticae, annis 1953–1960). Dignatus est titulis Herois Unionis Sovieticae (annis 1956 et 1968) ac Herois Laboris Socialistici (anno 1960) atque aliis signis laudis Sovieticis.
Familia
Memoria
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem Vorošilov spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.