From Wikipedia, the free encyclopedia
Clausthal-Zellerfeld est oppidum Saxoniae Inferioris in Circulo Goslariensi. E partibus Clausthal, Zellerfeld et ab anno 1972 etiam vicus Buntenbrock. A die 1 Ianuarii e partibus Altenau-Schulenberg in montibus Harthicis superioribus (1.928 incolae), Buntenbock (750), Clausthal-Zellerfeld (12.173) atque Wildemann (918) consistit.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Saeculo 8 Bonifatius Winfridus cellam hic instituisse dicitur, ex qua nomen Cellerfeld oriebatur. Quod autem certum non est. Primo saeculo 12 hominibus habitatum est, sed pestis primam habitationem finivit. Saeculo 16 urbs Zellerfeld possessio Guelforum conditum et anno 1529 oppidum declaratum est. Clausthal pars anno 1570 ecclesiam primam aedificavit. Anno 1775 schola metallurgiae condita est. Annis 1807 - 1813 ad Regnum Westphaliae pertinuit. Anno 1815 ad Regnum Hannoveranum pervenit, deinde ab anno 1866 pars Borussiae facta est. Anno 1926 Clausthal et Zellerfeld in unum oppidum coniunctae sunt. Cum circulo Goslariensi anno 1941 ad Brunsvicum translatum et ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1968 schola metalurgia in Universitatem Technicam Clausthal-Zellerfeld transformata est. Anno 1972 Clausthal-Zellerfeld ad commune generale Harthicos Montes Superiores accessit. Quod autem die 31 Decembris 2014 dissolutum est: Eius communia Altenau oppidum (1770 incolae), Schulenberg in montibus Harthicis superioribus (276) atque Wildemann oppidum (1014) die 1 Ianuarii 2015 cum aliis communibus ad urbem maiorem Clausthal-Zellerfeld coniuncta sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clausthal-Zellerfeld spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.