Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chemia analytica est pars chemiae quae vult cernere compositionem substantiarum, sive notatarum sive ignotarum. Exempli gratia, vigiles aut archeologi, substantias ignotas invenientes, per chemiam analyticam eas agnoscere possunt. In industria, chemia analytica potest confirmare utrum substantia sit secundum regulas facta. Substantiae discribendae possunt esse vel naturales vel ab hominibus factae. Analysis qualitativa dicta cernit quales substantiae in composito sint; quantitativa, quantum sit.
Rationes analyticae sunt traditionales aut instrumentales. Rationes traditionales, humidae quoque appellatae, comprehendent separationem per praecipitationem, extractionem, distillationemque, ac analysin quantitativam per colorem, odorem, vel punctum liquefactionis factam. Analysis quantitativa fit per mensuram ponderis vel voluminis. In instrumentalibus autem rationibus, apparatus adhibetur ad proprietates substantiae metiendas, ut absorptionem lucis, fluorescentiam, vel conductivitatem. Separatio materiarum per chromatographiam, electrophoresin, vel fractionationem fluxi campi fit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.