Remove ads
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Catana[1][2], seu Catina apud Ciceronem in orationibus contra Verrem[3],[2][4] vulgo Catania, est urbs Italiae et municipium, circiter 316 490 incolarum, in insula et regione Sicilia sita et caput urbis metropolitanae Catanensis. Catana, post Panormum, urbs maxima in Sicilia est. Vincentius Bianco est magister urbis. Sententia urbis est: melior de cinere surgo.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Ubi vicus Siculus erat, saeculo VIII a.C.n. exeunte coloni Graeci e vicina Naxo venientes, quae et ipsa Thucle duce a Chalcidibus Euboeae paucis ante annis condita erat, urbem Kατάvηv condiderunt. Conditorem Evarchum venerabantur[5]. Anno 415 a.C.n. cum in Siciliam venerunt Athenienses prima castra fugatis Syracusanorum fautoribus qui eos ab urbe arcebant Catanae posuerunt[6]. Septies Catana ab eruptionibus ac terrae motibus deleta est, exempli gratia annis 1169 et 1693.
Catana est sedes metropolitana archidioecesis Catanensis.
Calcio Catania pediludii urbis Catanae turma est.
Catana in sex regiones divisa est, cuius nomina sunt 1. Centro (media urbs), 2. Ognina, Picanello, Barriera, Canalicchio, 3. Borgo Sanzio, 4. S. Giovanni Galermo, Trappeto, Cibali, 5. Monte Po, Nesima, San Leone, Rapisardi, 6. S. Giorgio, Librino, S. Giuseppe la Rena, Zia Lisa. Urbs ipsa his municipiis cingitur: Acis ad Castellum, Carleontinum, Gravina, Leontini, Maschala Sancta Lucia, Motta Sanctae Anastasiae, Monasterium Album, Fanum Sancti Gregorii Catinensium, Fanum Sancti Petri, Belpassus, Terra Sanctae Agathae, Trimosterium.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.