From Wikipedia, the free encyclopedia
Catharina de Bora (nata die 29 Ianuarii 1499 Neukieritzsch-Lippendorf in Saxonia, mortua die 20 Decembris 1552 Argeliae) fuit nonna involuntaria et habitu monialis deposito Lutheri reformatoris mulier. Sepulta est Argeliae in pulcherrimo Fano Deiparae.
Filia Ioannis Bora et Annae Borae (innuba: Haubitz) iam in pueritia in monasterium Nimbsch apud civitatem Grimmensem in Saxonia intraverat. Hinc autem die 4 Aprilis 1523 una cum octo monialibus confugit scriptis Lutheri lectis. Ibi enim statutum est nonnas invitas in claustris votis religiosis non ligari posse. Wittenbergae apud secretarium urbanum Philippum Reichenbach (qui postea demarchus creatus est) sarta ac tecta conservata est. Eam in matrimonium duxit Lutherus die 13 Iunii 1525. Cum maritus naturae concessisset, Catharina urbem deseruit. Anno 1548 reversa identidem cibis carebat. Epidemia autumni 1552 coacta est Wittenbergensibus iterum valedicere; cum infantibus Argeliam petivit qua paucos menses post mortem obiit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam de Bora spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.