Brocardicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Brocardicum[1] (vel brocardum) est iuris axioma, i.e. formula quae regulam iuris breviter exponit.

De etymologia
Quidam arbitrantur "brocardicum" originem deducere a Burchardo, episcopo Wormatiense, qui saeculo XI collectionem canonum ecclesiasticorum reliquit, quae in scholis iuris appellabatur Burchardica sive Regulae Burchardicae.[2] Alii putant "brocardica" originem ducere a protarchicis, quod vocabulum Graecum (τὰ πρωτάρχικα) significat prima principia[3]. Alii putant originem vocabuli esse verbum Graecum "βρόχος", quod significat laqueum[4]. Scripsit autem Hermannus Kantorowicz "brocardica" esse corruptelam, quia discipuli iuris solebant verba "pro" et "contra" iungere[5].
De usu
Glossator Pillius de Medicina (saec. XII) fertur primus auctor fuisse brocardicorum atque exposuisse methodum eorum in suo Libello Disputatorio.
Lucius Iavolenus Priscus, iurisconsultus Romanus, scripsit: «omnis definitio in iure civili periculosa est: parum est enim ut non subverti posset»[6]. Cinus Pistoriensis contra usum brocardicorum scripsit: «via est brocardica et ideo est semper dubia: ista quaestio cadit in vias brocardicas quae semper sunt plenae sensibus, et ideo evitandae per Doctores quantum possunt, sed hic oportet incedere per medium ipsarum»[7].
Brocardica
- Ambulatoria est voluntas testantis usque ad vitae supremum exitum.
- Constat ad salutem civium inventas esse leges.
- Exceptio firmat regulam.
- Graviore culpa, gravior poena.
- Lex specialis derogat generali.
- Ne procedat iudex ex officio.
- Nemo tenetur edere contra se.
- Non esse et non probari paria sunt.
- Quod nullum est nullum producit effectum.
- Sententia debet esse conformis libello
- Si impossibilis condicio obligationibus adiiciatur, nihil valet stipulatio.
- Silent leges inter arma
- Tempus regit actum.
- Vigilantibus non dormientibus iura succurrunt.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.