From Wikipedia, the free encyclopedia
Benedictus Antelami (Italiane: Benedetto Antelami) (circa annum 1150 natus, circa annum 1230 mortuus) fuit sculptor idemque architectus Italicus. Arti Romanicae adscribitur.
Natus est ut videtur in valle Intelvia, in extrema regione septentrionali Italica. De vita paulum scimus; fuisse videtur in Francia, quia exempla artis Francogallicae manifesto in operibus suis secutus est. Praesertim Parmae in baptisterio et in ecclesia cathedrali laboravit; adde quod et in cathedrali Fidentiae (haud longe a Parma) usus operandi eius agnoscitur. Nomen eius (quod Medio Aevo perrarum est) cum anno 1178 habemus in tabula Depositionis Iesu Christi a cruce quae in cathedrali Parmae servatur: "Anno milleno centeno septuageno octavo sculptor pa(travit?) mense secundo" (i.e. mense Aprili, quia Parmae saeculo duodecimo prima anni dies fuit dies Annunciationis 25.3)—"Antelami dictus sculptor fuit hic Benedictus."
Praeter illam Depositionem, Benedictus celeberrimum circulum mensium in baptisterio Parmae reliquit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum Antelami spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.