Orichalcum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Orichalcum vel aurichalcum (Graece ὀρείχαλκος) est flava mixtura metallica quae in camino ex 37 % zinci et 63 % cupri oritur. Unum e quattuor metallis fuit in re nummaria ab Augusto instituta cum auro, argento cuproqueː pretiosior quam cuprum habebaturː qua de causa sestertii et dupondii ex orichalco fiebant, asses vero et quadrantes e cupro. Ob colorem etymologia popularis ex auro et chalco, hoc est 'aes aureum', diu viguit quamquam e duobus vocabulis Graecis quae 'aes e montibus' significant potius nomen ortum esse videtur.

Proprietates physicae

Densitas: 8,4 g/cm³.
Fusionis temperatura: 900 – 925° C
Historia orichalci
Anno 3000 a.C.n. orichalcum in regno Assyria adhibitum est. Plato auctor est in mythica Atlantum insula orichalcum abundasse atque post aurum tum pretiosissimum fuisse[1]. Dubium tamen est an idem metallum in mente habuerit atque nos hodie. Certe ab Augusti tempore unum e quattuor metallis fuit in re nummaria Romana cum cupro, argento, auro. Tum minus quam argentum aut aurum, plus aere et cupro valebat. Inprimis sestertii et dupondii ex aurichalco fiebant. Saeculo septimo decimo et duodevicesimo urbs Stolberg erat sedes orichalci fabricationis.
Notae
Nexus externus
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.