Anaemia[1] (a Graeco ἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. E reducta generatione erythrozytorum vel aucta deiectione vel mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio copiae haemoglobini et in sanguine et intra singulos erythrozytos, atque voluminis singulorum erythrozytorum momentum habet.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Valores terminales
Species generis vel aetas | Hb valor terminalis (g/dl) | Hb valor terminalis (mmol/l) |
---|---|---|
Infantes (0.5–5.0 annorum) | 11.0 | 6.8 |
Pueri (5–12 annorum) | 11.5 | 7.1 |
Adulescentes (12–15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae non gravidae (>15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae gravidae | 11.0 | 6.8 |
Masculi (>15 annorum) | 13.0 | 8.1 |
Differentia
Anaemia est symptoma deminutionem copiae haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt sicut erythrocytorum formatio reducta in medulla ossium, et detractio aucta ' in splene (→splenomegalia). Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla:
- Vulnus/vulnera
- Infectio/inflammatio
- Anaemia sideropenica / "chlorosis" (Fe++↓)
- Haemoptysis
- Morbi oncologici
- Morbi haematologici
- Morbi ventriculi et intestini, nonnumquam cum haematochezia
- Morbi renum et vesicae, nonnumquam cum haematuria
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.