From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexius Romanus sive Alexius Confessor (natus Romae aut Edessae; mortuus circa annum 430 Edessae; secundum Berns mortuus anno 417) fuit eremita et sanctus.
Nomen Alexii a verbo Graeco ἀλεξέω (arceo, auxilior, opitulor) deductum est. Antiquissima vita Syriaca saeculi quinti eum Euphemiani senatoris Romani cum Aglaea filium fuisse narrat. Matrimonio iuncto et parentes et sponsam reliquit et Edessam fugit, ubi eremita vitam pauperem piamque degit, quare mox magno honore observebatur. Huic versioni antiquae nomen Alexii non est.
Legenda saeculi decimi narrat Alexium septendecim annos natum mendicum ante ecclesiam Edessensem vixisse. Cum aedituus visione cognovisset mendicum virum sanctum esse homines ad id incitavit, ut Alexium venerarentur. Alexius autem per mare fugit et tempestate Romam delatus est, ubi pater eius advenam mendicum non cognovit, benigne tamen in domum recepit. Septendecim annos Alexius sub scalis domus patriae habitavit incognitus a servis illusus. Cum mors appropinquaret, petita charta nomen vitamque suam litteris patefecit. In versione Graeca nemo nisi Honorius imperator litteras e manu eius demere potuit, aliis in versionibus solus papa aut sponsa. Infirmi autem, quacumque infirmitate affecti, tacto corpore statim curati sunt. Traditio Romana eum Romae sepultum esse vult, alii eum semper Edessae fuisse ibique sepultum esse dicunt, venerationem autem saeculo decimo Romam venisse.
Nativitas Sancti Alexii in ecclesia Catholica Romana die 17 Iulii celebratur, in ecclesiis Orthodis die 17 Martii, apud Monophysitas in Syria die 12 Martii.
Alexius est patronus peregrinorum, mendicorum, hominum erraticorum et infirmorum. Praeterea contra terrae motus, fulmina, tempestates et pestes invocatur.
Ab Alexio Congregatio Fratrum Alexianorum, ordo religiosus anno 1350 conditus, qui regulam Sancti Augustini sequitur et curae infirmorum se dedit, nomen trahit.
Legenda Alexii pluries a poetis tractata est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Romanum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.