Segesta (-ae, f.) seu Aegesta (-ae, f.) (Graece: Ἕγεστα, Italiane: Segesta; Sicule: Seggesta) est locus archaeologicus Italiae, in Sicilia regione ac in Provincia Regionali Drepanitana ac in municipio Calataphimis Segestae situm.

Vide etiam paginam discretivam: Segesta (discretiva).
Thumb
Segestae Graecum Templum
Thumb
Segestae Graecum Theatrum
Aegesta Siciliae urbis ubi calidae aquae.
Strabo,1,6

Historia

Credebant olim urbem a Trojanis conditam esse. Sic apud Ciceronem (Verrines, IV, 72): "Segesta est oppidum pervetus in Sicilia quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant." Socium Acesten, cuius a nomine novum oppidum nominatum, Aeneas postea praeposuisse dicebatur. Sed vere ab Elymis dictis condita est[1].

Anno 415 a.C.n. Segestani cum a vicinis Selinuntiis premerentur qui Syracusanos socios accersierant, Atheniensibus persuaserunt ut classem et exercitum in Siciliam sibi auxilio mitterent pollicentes omnia expensa e suo suscepturos. Re vera Athenienses Siciliam imperio maritimo suo subiungere cupientes iniurias Segestanorum praetendebant[2].

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.