From Wikipedia, the free encyclopedia
Iudo (-nis, f.)[1] (Iaponice 柔道 'via' sive 'schola mitis'; in multis linguis, judo) est ars martialis Iaponica, ex iuiutso orta et a Jigoro Kano anno 1882 condita. Homo pusillus iudone peritus hominem maioris corporis facillime arte vincere potest. Qui se iudone exercet iudoca (Iaponice) sive iudoista vocatur.
Finis iudonis pugnae, cum certamine fit, est adversarium humi abicere eiusque tergum 25 secundis humo apprimere. Si quis potuerit, vincit. In certamine adversarium nec pede nec manu percellere licet. Hoc est, Iudoca eam artem discit qua adversarius humi optime abiciatur ibique teneatur aut, si ipse abicitur, qua sine periculo cadat.
Puncta in certamine sunt haec: coca (効果) erat (ad annum 2009 usque) unum punctum quod alter accipit, si alter humum tetigerit; melius est iuco (有効); iterum melius vaza-ari. Qui duo vaza-ari consecutus erit, certamen vincit. Maximum punctum habetur ippon quod victoriam subitam attribuit. Sumuntur et variae poenae: shido (指導, admonitio) adversario cocam addicebat, chuiu (注意; vel tsui vel ciui) iuconem, keicocu (警告) vaza-ari, hansokumake (反則負け) autem ippon vel victoriam addicit.
Ars iudonis non tantum pugna est, sed etiam partem habet quae kata (forma) appellatur. Qua in kata inter duos iodocas modo a magistris antiquis tradito pugnatur; neque vero adversario modo, sed in modum velut amicum, quo uterque pugnator id studet ut quam optime doctrinam katae respiciat.
Iudo est nomen quod fere sicut in Iaponica lingua auditur: Iaponienses autem judo sicut Italice giudo eloquuntur; do in iudo significat viam et ju significat naturam mitem vel mollem.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.