Wi-Fi
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Wi-Fi est artificium transmittendi multimodas notitias per undas radiophonicas quod sub norma IEEE 802.11 adhibetur. Quo artificio apparatus computatrales filis liberantur.
Societas, quae Wi-Fi Alliance appellatur, terminum et insigne Wi-Fi iure possidet. Qui terminus quandam elocutionem industriae phonographicae imitatur, scilicet High Fidelity (Hi-Fi), sive magnam fidelitatem. Itaque Wi-Fi nihil est nisi contractio verborum Wireless Fidelity ('fidelitas fili expers'), quae elocutio, licet ipsam rem parum explicet, argutiis suis delectat.
Retia Wi-Fi per undas radiophonicas notitias transmittunt. Ad quem finem assequendum opus est collineatorio, quod filis signa recipit, interpretatur, et per cornicula iterum mittit. Computatrum vel alius apparatus, ut recipiat signa, intra campum retis oportet esse. Post annum 2008 machinae multos initus et multos exitus habent ut signa per varias vias semel transmittant, quo celeritas et campus valde aucti sunt.
Campus retis Wi-Fi, qui hotspot appellatur, aut minuitur aut augetur secundum collineatoria et cornicula. Intra claustra campus de more attingit ad centum metra usque, sub divo autem usque ad trecenta.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wi-Fi spectant (Ethernet, Wi-Fi). |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.