Virginia (navis CCA)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Virginia fuit vapore propulsa formae tormentorum innantium navis ferrata Classis Confoederationis per Bellum Civile Americanum, anno 1862 constructa ex reliquis Merrimack, perforatae Unionis navis (Preston 1997:13). Ea fuit una ex pugnantibus Proelii Hampton Roads,? Martio 1862 pugnati cum Monitore. Proelium significationem habet ut prima mundi pugna duarum ferratarum.
Vide etiam paginam discretivam: Virginia (discretiva).
Ferrata tum fuerunt innovatio temporum recentiorum, quae coepit anno 1854, cum Classis Francica Lave, vapore propulsam formae tormentorum innantium navem ferratam, pro bello litorali disposuit. Per bellum, Confoederatio multa vapore propulsa tormenta ferrata construebat, quae, sicut Virginia, non erant naves marinae.