Vicimania
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicimania, nomen est coetus internationalis ad quem confluunt quotannis usores Fundationis Vicimediae.
Hac occasione oblata, usores et collatores de generali quaestione Vicimediae inter se colloqui possunt atque mentem communem Vicipedianam construere.
Praecipue colloquia habent de programmatis liberis, de cultura mentis libera, de libertate artium, scientiarumque, atque etiam de operibus liberis et eorum pondere in societatibus hodiernis in quibus omnia venalia prostant.