From Wikipedia, the free encyclopedia
Verticillum in botanice est ordinatio sepalorum, petalorum, foliorum, stipularum, vel ramorum qui, ex uno puncto radiantes, caulem circumdant vel se circum caulem involvunt.[1][2]
Verticillum in saltem tres elementis consisit; par foliorum oppositorum verticillum non est. Morphologia plurimorum florum angiospermarum in quattuor generibus verticillorum consistit.
Flos qui ullis harum structurarum floralium caret imperfectus habetur.[3] Non omnes flores in verticillis consistunt cum partes potius spiratim ordinantur, ut in Magnolicaeis.
Folia in verticillis crescentia sunt aliquando insolita, nisi quod in speciebus plantarum quibus sunt brevissima internodia. Fit autem in nonnullis arboribis, sicut Brabejum stellatifolium, et in aliis Proteaceis, sicut nonnullae species generis Banksiae. In exemplis monstratis, internodia conferta intra verticilla cum longis internodiis inter verticilla alternant.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.