Verbascum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Verbascum est genus plantarum florentium familiae Scrophulariacearum. Plus quam centum species includit, per totam Eurasiam habitantes; specierum plurima varietas in terris Mari Nostro adiacentes invenitur.
Verbascum sinuatum
Nomen verbascum dicitur barbascum mutatum esse, de lanugine quae herbas huius generis operit.
Herbae sunt biennes vel perennes; primo anno sola rosula foliorum radicalium surgit, anno altero caulis alte erecta cum inflorescentia.